monumenta.ch > Cassianus > 'Goliath' in 'Collationes, 2, 17, 20'
Cassianus, Collationes, 2, 17, XIX. Responsio eo quod licentia mendacii, quae ne in veteri quidem indulta est Testamento, veniabiliter a multis fuerit usurpata. <<<     >>> XXI. An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata?

CAPUT XX. Quod veniabile plerumque mendacium et noxiam veritatem etiam apostoli censuerint. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quibus eruditus exemplis beatus quoque apostolus Iacobus omnesque illius Ecclesiae primitivae praecipui principes apostolum Paulum ad simulationis figmenta descendere, pro imbecillitate infirmantium cohortantur, eumque purificari secundum observantiam legis, caput radere, vota offerre compellunt, praesens illud dispendium, quod ex hac hypocrisi gignebatur, nihili reputantes, sed contemplantes potius lucra quae erant ex illius diutina praedicatione parienda. Non enim tantum apostolo Paulo lucrum ex hac eius fuerat districtione collatum, quantum celeri eius exitio universis gentibus detrimentum.
2 Quod sine dubio universae tunc csg576.146 evenisset Ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi evangelicae reservasset. Tunc enim necessario ac veniabiliter acquiescitur mendacii detrimento, quando maius, ut diximus, imminet de veritatis confessione dispendium, et utilitas quae nobis de veritate confertur compensare illa quae generanda sunt damna non praevalet.
3 Quod temperamentum etiam aliis verbis idem beatus Apostolus ubique se semper tenuisse testatur. Nam cum dicit, Factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrifacerem; his qui sub lege erant, quasi sub lege essem (cum ipse sub lege non essem), ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi), ut eos qui sine lege erant lucrifacerem; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos; quid aliud ostendit, quam secundum infirmitatem atque mensuram eorum qui instituebantur condescendisse se semper, et a perfectionis rigore aliquid relaxasse, nec tenuisse se id quod districtio rigida poscere videbatur; sed illud magis praeposuisse quod infirmantium utilitas exigebat?
4 Et ut haec eadem attentius indagantes sigillatim Apostolicarum virtutum insignia replicemus, quaerat aliquis quomodo omnibus per omnia beatus Apostolus suam probetur aptasse personam? ubi factus sit Iudaeis sicut Iudaeus? Profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens, quam Galatis denuntiaverat, dicens: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. In Timothei tamen circumcisione csg576.147 imaginem quodammodo Iudaicae superstitionis assumpsit.
5 Et rursus, ubi factus est eis qui sub lege erant tamquam sub lege esset? Nempe ibi, ubi Iacobus omnesque seniores Ecclesiae, formidantes ne in eum illa irrueret Iudaeorum credentium, immo Christianorum iudaizantium, multitudo, quae ita fidem Christi receperat ut adhuc ritu caeremoniarum legalium teneretur, discrimini eius hoc consilio ac persuasione succurrerunt, dicentes: Vides, frater, quot millia sint in Iudaeis qui crediderunt, et hi omnes aemulatores legis sunt.
6 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos. Et infra: Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita, et scient omnes quoniam ea quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem (Ibid.). Et ita pro illorum qui sub lege erant salute, illam paulisper districtionem sententiae suae calcans, qua dixerat, Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam, caput radere, purificari secundum legem, atque in templo Mosaico ritu vota offerre compellitur. Quaeris etiam ubi pro salute eorum qui legem Domini penitus ignorabant, tamquam si et ipse sine lege esset, effectus sit sine lege?
7 Lege in Atheniensi urbe gentilium, ubi vigebat impietas, quo usus sit praedicationis exordio: Praeteriens, inquit, vidi simulacra vestra et aram in qua erat scriptum, Ignoto Deo. Cumque de eorum superstitione sermonem fuisset orditus, tamquam si et ipse sine lege esset, sub occasione profani illius tituli fidem Christi intulit, dicens: Quod ergo vos ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis (Ibid.). Et post paucsg576.148ca, velut si divinae legis penitus esset ignarus, gentilis poetae versum potius quam Moysis aut Christi maluit proferre sententiam: Et sicut quidam, inquiens, vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus (Ibid.). Cum itaque suis eos, quae refutare non possent, testimoniis fuisset aggressus, ita de falsis vera confirmans subdidit, dicens: Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro vel argento aut lapidibus sculpturae artis et cogitationi hominis, divinitatem esse similem (Ibid.). Infirmis autem infirmus effectus est, cum secundum indulgentiam, non secundum imperium, his qui se continere non poterant, in id ipsum redire concessit, sive cum lacte, non esca Corinthios potans, in infirmitate et timore et tremore multo apud eos fuisse se dicit. Omnia autem omnibus factus est, ut omnes faceret salvos, cum dicit: Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet; et Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit. Et alibi: Quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor?
8 quis scandalizatur, et ego non uror? Atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat, adimplevit, dicens: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Iudaicam non assumere, nudipedalia non exercere, vota legalia non offerre, sed facit haec omnia dum illorum saluti plus consulit; quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
9 Quod quamvis contemplatione Dei sit factum, tamen simulatione non caruit. Qui enim per legem Christi legi mortuus fuerat ut Deo viveret, quique illam iustitiam legis in qua conversatus fuerat sine querela detrimentum fecerat, et arbitrabatur csg576.149 ut stercora, ut Christum lucrifaceret, ea quae legis erant vero cordis affectu offerre non potuit.
10 Nec fas est credi eum qui dixerat, Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo, in id incidere quod ipse damnaverat. Et intantum non magis res ipsa quae geritur quam gerentis pensatur affectus, ut econtrario quibusdam reperiatur veritas nocuisse, et profuisse mendacium. Nam Doeg Idumaeus regi Sauli de fuga David coram famulis conquerenti ac dicenti, Numquid omnibus vobis dabit filius Iesse agros, et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones, quoniam coniurastis omnes adversus me, et non est qui mihi renuntiet? quid nisi verum prodidit, dicens: Vidi filium Iesse in Nobe apud Achimelech sacerdotem, qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philistaei dedit ei (Ibid.)? Pro qua veritate eradicari de terra viventium meruit, ac de eo dicitur per Prophetam: Propterea Deus destruet te in finem, evellet te et emigrabit te de tabernaculo, et radicem tuam de terra viventium. Ex illa igitur terra hic pro indicio veritatis perpetua eradicatione convellitur, in qua Raab meretrix (Iosue, II) pro mendacio cum sua cognatione plantatur. Sicut etiam Samson illum diem occultatum mendacio, veritate impiae coniugi perniciosissime prodidisse reminiscimur, cui propterea deceptionem intulit veritas inconsultissime patefacta, quia illud mandatum propheticum custodire neglexit, Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui.



Cassianus, Collationes, 2, 17, XIX. Responsio eo quod licentia mendacii, quae ne in veteri quidem indulta est Testamento, veniabiliter a multis fuerit usurpata. <<<     >>> XXI. An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata?
monumenta.ch > Cassianus > 'Goliath' in 'Collationes, 2, 17, 20'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik